vane ligvs aut fallax, aut inaniter iactans: nam 'vanos' 11.715.1
stultos posteriores dicere coeperunt. inde tractum est etiam in neo-
tericis: Iuvenalis "sic libitum vano, qui nos distinxit,
Othoni". quid autem hoc loco 'vane' significet, sequentia demon-
strant 'frustraque animis elate superbis'. {⁴³possumus tamen hic et men- 5
dacem verius accipere, quia ait "dum fallere fata sinebant"
et "nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno": Nigi-
dius de terris "nam et Ligures, qui Appenninum tenuerunt, la-
trones, insidiosi, fallaces, mendaces", Cato originum cum de Li-
guribus loqueretur "sed ipsi, unde oriundi sunt, exacta memoria 10
inliterati mendacesque sunt et vera minus meminere". sane
subito, ut solet, ad characterem dramaticum transit: neque enim osten-
dit Camillam loqui coepisse.}⁴³