{⁴³qvam similitudinis adverbium est; est et pronomen tam sub- 11.721.1
iunctivum, quam praepositivum; est et coniunctio, ut cum dicimus 'tam
hoc, quam illud'.}⁴³ accipiter saxo sacer ales ab alto 'sacer'
ideo, quia Marti est consecratus {⁴³accipiter}⁴³: aut {⁴³'sacer'}⁴³ avibus execra-
bilis, ut "auri sacra fames": aut, quod verius est, Grae- 5
cum nomen expressit: nam ἱέραξ dicitur, hoc est sacer: ἱερεύς enim
{⁴³graece, latine}⁴³ sacerdos vocatur. cur autem graece ita dictus sit, ra-
tione non caret, quae nota est sacrorum peritis.