qvis metvs {⁴³dolentis, non interrogantis:}⁴³ id est qualis, quan- 11.732.1
tus, qui v{⁴³ir}⁴³os etiam feminam timere compellit? unde paulo post
'quae tanta animis ignavia venit? femina palantes agit'. o nvm-
qvam dolitvri id est stulti: stultus enim est quisquis iniuria non
movetur. et bene 'numquam', siquidem antea saevitiam Mezentii 5
pertulerunt nec se ulti sunt, nunc praebent terga mulieri et ne hinc
quidem commoventur dolore. {⁴³non nulli tamen 'dolorem' studii ali-
cuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum
tradunt, ut Graeci πόνον appellant.}⁴³