| dereptvmqve ab eqvo dextra complectitvr hostem | 11.743.1 |
| hoc de historia tractum est: namque Gaius Iulius Caesar, cum di- | |
| micaret in Gallia et ab hoste raptus equo eius portaretur armatus, | |
| occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait 'cae- | |
| sar, caesar', quod Gallorum lingua 'dimitte' significat: et ita factum | 5 |
| est ut dimitteretur. hoc autem ipse Caesar in ephemeride sua dicit, | |
| ubi propriam commemorat felicitatem. {⁴³est et alia huius rei historia: | |
| Varro enim cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus | |
| Varro sit appellatus, in Illyrico hostem, Varronem nomine, quod ra- | |
| puerat et ad suos portaverat, ex insigni facto vocabulum meruisse.}⁴³ | 10 |