| qva se cvmqve fvrens medio tvlit agmine virgo, hac | 11.762.1 |
| arrvns svbit ut etiam supra diximus, ita poeta loquitur, ut | |
| aliquibus locis det suspicionem, quod Arruns de Turni partibus | |
| fuerit: namque et in Camillam impetum facit, et cum ipsa rursus | |
| recedit: quod nisi de socio non procedit. Donatus etiam dicit, esse | 5 |
| manifestum signum socium {⁴³ei}⁴³ fuisse, quod Apollinem Soractis in- | |
| vocat montis, de quo Turno auxilia constat venisse: licet possit | |
| fieri, ut alterius loci homo alterius loci invocet numen. item ad | |
| argumentum vocat "patrias remeabo inglorius urbes": | |
| quod etiam de hoste procedit, nam superare feminam nullam constat | 10 |
| esse virtutem: {⁴³aut quia nec gloriari poterat, si Camillam earundem | |
| partium occidisset, ut, quod supra dictum est, videatur eam invidia | |
| peremisse, quod viris praeripiat gloriam et sola nobiliter pugnet Camilla.}⁴³ |