| acidaliae Acidalia Venus dicitur vel quia inicit curas, | 1.720.1 |
| quas Graeci ἄκιδας dicunt, vel certe a fonte Acidalio qui est in | |
| Orchomeno Boeotiae civitate, in quo se Gratiae lavant, quas Veneri | |
| esse constat sacratas; ipsius enim et Liberi filiae sunt: nec immerito; | |
| gratiae enim per horum fere numinum munera conciliantur. ideo | 5 |
| autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent, ideo conexae, | |
| quia insolubiles esse gratias decet: Horatius "segnesque nodum | |
| solvere Gratiae". quod vero una aversa pingitur, duae nos re- | |
| spicientes, haec ratio est, quia profecta a nobis gratia duplex solet | |
| reverti, unde est supra "nec te certasse priorem paeniteat". | 10 |
| {⁴³sane Veneri multa nomina pro locis vel causis dicuntur inposita. nam | |
| Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt. alii "Suadam" | |
| appellant, quod ipsa conciliatio Suada sit. dicitur etiam "Obsequens | |
| Venus", quam Fabius Gurges post peractum bellum Samniticum ideo | |
| hoc nomine consecravit, quod sibi fuerit obsecuta: hanc Itali †"Post- | 15 |
| votam" dicunt. dicta est etiam "Equestris Venus", dicta et "Cloacina", | |
| quia veteres cloare purgare dixerunt. dicitur et "Myrica" et "Myrtea" et | |
| "Purpurissa". est et "Erycina", quam Aeneas secum advexit. dicitur et | |
| "Salacia", quae proprie meretricum dea appellata est a veteribus, et | |
| "Lubentina", quae lubentiam mentibus novam praestat, quamvis alii | 20 |
| hanc "Lubiam" dicant, quod eo numine consilia in medullas labantur. | |
| alii "Mimnerniam" vel "Meminiam" dicunt, quod meminerit omnium. | |
| est et "Verticordia", est et "Militaris Venus", est et "Limnesia" quae | |
| portubus praeest. ipsa et "Victrix" et "Genetrix" ex Caesaris somnio | |
| sacrata. est et "Venus Calva" ob hanc causam, quod cum Galli Capi- | 25 |
| tolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, | |
| prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam ex- | |
| secuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine | |
| collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii | |
| Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat. qui- | 30 |
| dam dicunt porrigine olim capillos cecidisse feminis et Ancum regem | |
| suae uxori statuam calvam posuisse, quod constitit piaculo; nam post | |
| omnibus feminis capilli renati sunt, unde institutum, ut Calva Venus | |
| coleretur. apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam | |
| volunt, metae colitur. apud Ephesios "Venerem Automatam" dixe- | 35 |
| runt, vel "Epidaetiam". ratio autem horum nominum talis est. Meli- | |
| boea et Alexis amore se mutuo dilexerunt et iuramento se adstrinxe- | |
| runt, ut cum tempus nuptiarum venisset sibimet iungerentur: sed cum | |
| virginem parentes sui alii despondissent et hoc Alexis vidisset, sponta- | |
| neum subiit exilium. virgo autem ipso nuptiarum die semet de tecto | 40 |
| praecipitavit: quae cum inlaesa decidisset, in fugam conversa pervenit | |
| ad litus ibique scapham ascendit, ex qua sponte funes soluti esse dicuntur. | |
| voluntate itaque deorum pervecta est ubi amator morabatur: quam cum | |
| ille parans cum sodalibus convivium suscepisset, pro ipso rei eventu | |
| templum constituit. quod ergo sponte fuissent <funes> soluti, Automatae | 45 |
| Veneri nomen sacravit, quodque cum epulas pararet virgo ei aquis | |
| fuisset advecta, Epidaetiae sacravit.}⁴³ abolere sichaevm incipit | |
| ordo naturalis. prius enim est avellere inhaerentia, et post nova | |
| inferre. sic Terentius "ut metum in quo nunc est adimam | |
| atque expleam animum gaudio". | 50 |