| qvem pellis aenis in plvmam sqvamis avro conserta | 11.770.1 |
| tegebat catafractum eum fuisse significat. catafracti autem equites | |
| dicuntur, qui et ipsi ferro muniti sunt, et equos similiter munitos | |
| habent: de quibus Sallustius "equis paria operimenta erant, | |
| †quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexue- | 5 |
| rant", nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' | |
| aereas laminas intellegimus. 'in plumam' vero est in similitudinem | |
| plumae, ut "excisum Euboicae latus ingens rupis in | |
| antrum", {⁴³id est}⁴³ in antri similitudinem. sane sciendum quod ipsos | |
| equites catafractos dicimus: Sallustius "et sequebantur equites | 10 |
| catafracti". {⁴³in plvmam pluma est in armatura ubi lamina in | |
| laminam se indit.}⁴³ |