| svmme devm ex affectu colentis dicitur: nam Iuppiter | 11.785.1 |
| summus est. sancti cvstos soractis apollo Soractis mons est | |
| Hirpinorum in Flaminia conlocatus. in hoc autem monte cum ali- | |
| quando Diti patri sacrum persolveretur—nam {⁴³diis}⁴³ manibus consecra- | |
| tus est—subito venientes lupi exta {⁴³de igni}⁴³ rapuerunt. quos cum diu | 5 |
| {⁴³pastores}⁴³ sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex | |
| se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret: {⁴³et}⁴³ exinde | |
| est orta pestilentia, quia fuerant lupos secuti. de qua responsum | |
| est, posse eam sedari, si lupos imitarentur, id est rapto viverent. | |
| quod postquam factum est, dicti sunt ipsi populi Hirpi Sorani: nam | 10 |
| lupi Sabinorum lingua vocantur hirpi. Sorani vero a Dite: nam | |
| Ditis pater Soranus vocatur: quasi lupi Ditis patris. unde memor | |
| rei Vergilius Arruntem paulo post comparat lupo, quasi Hirpinum | |
| Soranum. |