| nihil non. neqve avras nec sonitvs memor haec | 11.801.1 |
| est antiqua lectio; namque apud maiores trahebatur interdum a | |
| Graeco genetivus singularis. hinc est et 'paterfamilias' et 'mater- | |
| familias', quae duo tantum nomina remanserunt: nam nec 'huius | |
| auras' dicimus, nec 'huius custodias' secundum Sallustium, qui ait | 5 |
| "castella custodias thesaurorum" pro 'custodiae': ita enim etiam | |
| Asper intellegit, licet alii 'custodias' accusativum velint. sane 'pa- | |
| terfamilias' {⁴³et 'materfamilias'}⁴³ quando dicimus, 'familias' indeclinabile | |
| est. si autem 'pater familiae' dicere voluerimus, iam non erit no- | |
| men, sed locutio, et 'familiae' erit dativus; nam 'pater mihi est' | 10 |
| dicimus: Terentius "natura tu illi pater es, consiliis ego". multi | |
| tamen volunt in numero plurali nomen utrumque declinari, ut di- | |
| camus 'hi patres familiae, horum patrum familiarum'. |