| crateras Graecum est ab eo quod est 'hic crater'; nam | 1.724.1 |
| Latine haec cratera dicitur, unde Persius "si tibi crateras argenti | |
| incusaque pingui auro dona feram". et vina coronant | |
| 'vina' pro poculis posuit, et est tropus synecdoche, ut Cererem | |
| dicimus pro frumento. sic Plautus "vinum precemur; nam hic | 5 |
| deus praesens adest". 'coronant' autem est aut inplent usque | |
| ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: | |
| unde est "magnum cratera corona induit, inplevitque mero". |