| {⁴³volvcrem sagittam proprie: quia sagittis pennae adglutinan- | 11.858.1 |
| tur. threissa propter Amazonas. et hanc Vergilius non ita finxit, | |
| ut Tarpeiam et ceteras, sed proprio nomine videtur induxisse: Graeci | |
| enim tradunt ἀμαλλοφόρους ex Hyperboreis, qui et ipsi sunt Thraces, | |
| ad Latonam venisse: hanc et Hecaergon Apollinem et Dianam educasse, | 5 |
| ut etiam ex cognominibus deorum, cum illa Opis et hic Hecaergos ap- | |
| pellatur, agnoscitur: quod supra plenius dictum est.}⁴³ |