| gens sermo hic et nationem significat et familiam, sed | 1.67.1 |
| nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae | |
| aut ad Troianam gentem refertur. {⁴³tyrrhenvm] Tyrrhenus cum | |
| fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi | |
| his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam | 5 |
| relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus. | |
| consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, | |
| alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur. atque hac lasci- | |
| via excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae | |
| modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati | 10 |
| cives facilius tolerarent ieiunium. novissime tamen quia vincebat neces- | |
| sitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus | |
| cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus | |
| sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo vocatur periit. | |
| cuius filius Tuscus cum populo evasit in regionem Tusciam, quae ab | 15 |
| eo nomen accepit.}⁴³ tyrrhenvm Tyrrhenum mare dictum est vel | |
| quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel {⁴³certe}⁴³ a Tyrrhenis nau- | |
| tis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet fabula, | |
| dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse | |
| Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit; | 20 |
| responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi | |
| sacratam. at coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum | |
| numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus | |
| dedere praecipites. {⁴³alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre | |
| temptaverint ac propterea hoc pertulerint.}⁴³ mihi navigat {⁴³id est in | 25 |
| meum dolorem.}⁴³ navigat aeqvor figura Graeca est; nos enim | |
| dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio loco "terram, | |
| mare, sidera iuro", cum latinitas exigat, ut addatur praepositio | |
| {⁴³per}⁴³. et non vacat quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere, | |
| iam eis Italiam esse vicinam. | 30 |