| desolatiqve manipli deserti signiferi: quod est nimii | 11.870.1 |
| discriminis; namque hoc ubique dux praecipit, ut frequentes circa | |
| se sint milites, sicut in Sallustio legimus. manipli autem dicti sunt | |
| signiferi, quia sub Romulo pauper adhuc Romanus exercitus hastis | |
| faeni manipulos inligabant, et hos pro signis gerebant; unde hoc | 5 |
| nomen remansit. |