| saevissimvs implet nvntivs ut etiam supra | 11.896.1 |
| diximus, 'nuntius' est qui nuntiat, 'nuntium' quod nuntiatur, secun- | |
| dum quod nunc nec de femina, nec de re quae nuntiatur, procedit | |
| 'nuntius': unde multi volunt alium nuntium intellegi, Accam vero | |
| postea venisse. sed melius est, ut 'nuntius' de Acca dictum intel- | 5 |
| legamus. novimus enim poni aliqua in subauditione quae ex aperto | |
| dicere non debemus, ut "nec dextrae erranti deus | |
| afuit", cum necesse sit ut aut Iunonem, aut Allecto intellegamus: | |
| item Sallustius "prima quae forte venientes exciperet", cum de | |
| insidiis loqueretur, quas numeri tantum pluralis esse plus quam | 10 |
| manifestum est. |