| desertorem asiae ut "exulibusne datur du- | 12.15.1 |
| cenda Lavinia Teucris?" unde est praemissa illa excusatio et in | |
| tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit "me si fata | |
| meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea com- | |
| ponere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum | 5 |
| reliquias colerem". {⁴³sane 'aut hac Dardanium dextra sub Tartara | |
| mittam' ponenda est mora, ut postea inferatur 'desertorem Asiae'; po- | |
| test enim videri non ita instituisse Turnus orationem praedicto 'Dar- | |
| danium', ut inferret 'desertorem', sed 'regem'; verum ubi propius | |
| accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque com- | 10 |
| mutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse.}⁴³ sedeant spectentqve | |
| latini ductus est, ut diximus supra: pollicetur enim se | |
| singulari certamine dimicare velle, cum nolit: nam dicens 'sedeant | |
| spectentque' latenter eos ignaviae arguit, quod solus, omnibus qui- | |
| escentibus, dimicet: quam rem plenius sequens indicat versus 'et | 15 |
| solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac | |
| timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam. {⁴³alii 'crimen com- | |
| mune', id est omnium Latinorum. et 'crimen' ait quod Troiani in | |
| Italia consederunt.}⁴³ |