| svnt tibi regna patris davni svnt oppida {⁴³argute negat | 12.22.1 |
| illi sua regna, dicens ei esse alia, ut haec malit Turnus quae sua vir- | |
| tute quaesivit. sensus ergo est:}⁴³ si propter regnum dimicare disponis, | |
| habes paternum; si propter gloriam, multos virtute superasti. quod | |
| autem dicit 'nec non aurumque animusque Latino est' varie expo- | 5 |
| nitur. namque alii dicunt: habes regnum paternum, habes oppida; | |
| etiam a me habes aurum et promptum animum ad danda omnia | |
| praeter filiam: {⁴³ut de se Latinus dixisse videatur de auro, propter illud | |
| "praedivitis urbe Latini"}⁴³. alii vero sic intellegunt: si | |
| propter opes et uxorem dimicaturus es, haec non solus habeo; cui- | 10 |
| cumque enim Latino est et aurum et animus promptus in generum; | |
| ut 'Latino' non de se dicat, sed 'cuicumque de Latio'. |