| adsit laetitiae bacchvs dator alii 'adsis' legunt, | 1.734.1 |
| secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, | |
| ut "socer arma Latinus habeto". dator bene autem addidit | |
| 'dator laetitiae', quia est et dator furoris. et bona ivno aut | |
| propitia, id est non irata Troianis, ut "sis bonus o felixque tuis", | 5 |
| aut magis 'bona' caelestis; est enim et inferna, ut "Iunoni infer- | |
| nae dictus sacer". {⁴³aut, sicut supra dictum est, χρηστὴ, quod est | |
| bona, quam inter penates Troiani habuisse dicuntur.}⁴³ |