| neqve enim tvrno mora libera mortis duplex hoc loco | 12.74.1 |
| est expositio. aut enim ordo est: ne, quaeso, mater, ne me lacri- | |
| mis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certa- | |
| mina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi | |
| post iam promissum singulare certamen. aut certe hoc dicit: noli | 5 |
| me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi: 'neque | |
| enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate | |
| mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret: si inminet, | |
| periturus sum, etiam si minime ad bella proficiscar. sciendum ta- | |
| men est, locum hunc unum esse de insolubilibus XIII. quae habent | 10 |
| obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii. |