| alboqve orichalco apud maiores orichalcum pretiosius | 12.87.1 |
| metallis omnibus fuit: namque sicut Lucretius dicit, cum | |
| primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, | |
| terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, | |
| inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem | 5 |
| auri et aeris duritiam possideret. namque primum de auro securis | |
| facta displicuit causa mollitiae; simili ratione et argenti contemptus | |
| est usus, mox aeris; orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum: | |
| unde etiam saecula ita dicuntur fuisse divisa. orichalcum autem | |
| fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in milite glorioso | 10 |
| "ego istos mores orichalco contra conparem". albo- | |
| qve orichalco auri scilicet comparatione: nam album non est. |