| vociferans haec scilicet quae dicturus est: plerumque enim | 12.95.1 |
| ita clamor ostenditur, ut statim ipsius clamoris verba subdantur: | |
| sic supra "torvumque repente clamat 'io matres'". | |
| sane nunc ita ad hastam, quasi ad aliquam personam, loquitur et | |
| ei intellectum et auditum dat, sicut Cicero verba reipublicae. sed | 5 |
| ille ait 'si {⁴³patriam loqui}⁴³ posset fieri', Turnus vero quasi ad vere | |
| sentientem loquitur: nec inmerito; nam eum inducit furentem, ut | |
| "his agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae | |
| absistunt, oculis micat acribus ignis". vocatvs hasta meos | |
| invocationes et preces: nam appellatio est a verbo, quae semper | 10 |
| aut in 'io' exit, aut in 'us'; si in 'io' exeant, tertiae sunt formae; | |
| si in 'us', quartae, ut ab eo quod est 'lego' aut 'lectio' aut 'lectus' | |
| facit. sed hoc nos dicimus, quod εὐφωνότερον {⁴³fuerit}⁴³: sicut nunc | |
| ab eo quod est 'voco' 'vocatus' fecit, non 'vocationes'. te maxi- | |
| mvs actor {⁴³subaudimus}⁴³ antea gerere consueverat. | 15 |