| tvm bitiae per transitum Poenorum ducum nomina in- | 1.738.1 |
| troducit. nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet | |
| Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica | |
| testatur historia. {⁴³servavit autem τὸ πρέπον: quare non Aeneae dedit, | |
| ne aut contumeliosum videretur aut petulans.}⁴³ increpitans incla- | 5 |
| mans, ut "aestatem increpitans seram", aut certe arguens fami- | |
| liariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo; | |
| {⁴³nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce horta- | |
| tum, ut Plautus "neque ego ad mensam publicas res clamo, | |
| neque leges crepo" et Horatius "quis post vina gravem mili- | 10 |
| tiam aut pauperiem crepet?"}⁴³ havsit modo accepit, nec possu- | |
| mus intellegere bibit, cum hoc sequatur 'et pleno se proluit auro'. | |
| alibi vidit, ut "hausit caelum mentemque recepit", alibi audivit, | |
| ut "vocemque his auribus hausi", alibi vulnerat, ut "latus hau- | |
| rit apertum". et multa alia pro loco significat. | 15 |