| diva deam aut hypallage est pro 'dea divam': nam deos | 12.139.1 |
| aeternos dicimus, divos vero qui ex hominibus fiunt. aut bene dixit | |
| de Iunone divam, respiciens etymologiam: nam in Horatio legimus | |
| "sub divo moreris victima nil miserantis Orci", id est sub aere, | |
| quem constat esse Iunonem. deus autem vel dea generale {⁴³nomen}⁴³ | 5 |
| est omnibus: nam quod graece δέος, latine timor vocatur, inde deus | |
| dictus est, quod omnis religio sit timoris. {⁴³Varro ad Ciceronem tertio | |
| "ita respondeant cur dicant deos, cum <de> omnibus antiqui | |
| dixerint divos".}⁴³ stagnis qvae flvminibvsqve sonoris prae- | |
| sidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum flu- | 10 |
| vium, cui nomen a iuvando est inditum. cum enim naturaliter omnis | |
| aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus | |
| fons est. de hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua ad- | |
| ferri consueverat. {⁴³bene ergo Vergilius Turno fingit sororem, quae la- | |
| borantes iuvare consuevit. huic fonti propter aquarum inopiam sacri- | 15 |
| ficari solet: cui Lutatius Catulus primus templum in campo Martis | |
| fecit; nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, | |
| quem diem festum Iuturnalia dicunt. Varro rerum divinarum quarto | |
| decimo ait "Iuturna inter proprios deos nymphasque ponitur". | |
| et quia 'stagna' dixerat, ideo 'sonora flumina' addidit: est enim stagno- | 20 |
| rum ἀντίθετον.}⁴³ |