| avctor ego avdendi nomina in 'tor' exeuntia feminina | 12.159.1 |
| ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut | |
| ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' | |
| {⁴³et}⁴³ 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt: nam | |
| similiter et masculina et feminina in 'tor' exeunt, ut 'hic' et 'haec | 5 |
| senator', 'hic' et 'haec balneator': licet Petronius usurpaverit "bal- | |
| neatricem" dicens. tale est et 'hic' et 'haec auctor', sed tunc cum | |
| ab auctoritate descendit, ut hoc loco: cum autem venit ab eo quod | |
| est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divi- | |
| tiarum' vel 'auctrix patrimonii'. | 10 |