| esto nvnc sol testis bene eum primum invocat deum, | 12.176.1 |
| quem orientem intuens vidit: nam ait "illi ad surgentem | |
| conversi lumina solem". 'esto' autem multi volunt tertiam esse | |
| personam, id est 'sit mihi Sol testis', quia sequitur 'et haec Terra', | |
| ut elocutionem per nominativum factam intellegamus. sed hoc non | 5 |
| procedit, quia sequentia vocativum habent, ut 'et tu Saturnia Iuno' | |
| item 'tuque inclite Mavors': unde per vocativum eum omnia dixisse | |
| accipiamus, in hoc vero tantum ad nominativum fecisse transitum | |
| 'et haec mihi Terra precanti': licet etiam hic possit esse vocativus; | |
| nam δεικτικῶς est dictum 'haec Terra esto mihi testis', ac si diceret | 10 |
| 'o Italica terra, testis {⁴³mihi}⁴³ esto'. {⁴³sane iuxta Homericum foedus hic | |
| inducit fieri: nam ut ibi Priamus, ita hic Latinus; ut hic Aeneas, ita | |
| ibi Agamemnon. et priores precantur qui servaturi sunt foedus, quod | |
| ruperunt qui posteriores iuraturi erant, ibi per Pandarum Troiani, hic | |
| per Tolumnium Latini. et hoc per speciem augurii, quae precatio maxima | 15 |
| appellatur, dicit. precatio autem maxima est, cum plures deos, quam | |
| in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, | |
| ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis | |
| et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut | |
| melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus "si nostrum | 20 |
| adnuerit nobis victoria Martem".}⁴³ |