| sacra deosqve dabo {⁴³captat gratiam populi.}⁴³ magna enim | 12.192.1 |
| fuit apud maiores sacrorum cura, sicut diximus supra: | |
| unde nunc Aeneas id agit ne pereant. et re vera constat, sacra | |
| Phrygia, nunc Latinis tradita, coluisse Romanos. latinvs ha- | |
| beto aut antiquus vocativus est: aut 'habeto' tertia persona sit. | 5 |
| sane sciendum quia crebra soceri commemoratione sibi favorem | |
| Latini conciliat; item dicendo 'mihi moenia Teucri constituent' po- | |
| pularem gratiam captat, quia supra dixerat Drances "saxa- | |
| que subvectare umeris Troiana iuvabit". |