| latonaeqve genvs dvplex ac si diceret, utrumque | 12.198.1 |
| sexum {⁴³prolis}⁴³ Latonae {⁴³vel}⁴³ subolis. et bene in foederibus duplicia | |
| invocat numina, quia in unum duo coituri sunt populi. ianvm | |
| quoque rite invocat, quia ipse faciendis foederibus praeest: namque | |
| postquam Romulus et Titus Tatius in foedera convenerunt, Iano | 5 |
| simulacrum duplicis frontis effectum est, quasi ad imaginem duo- | |
| rum populorum. legimus tamen Ianum etiam quadrifrontem fuisse: | |
| unde Martialis ait "et lingua pariter locutus omni": | |
| nam 'omnis' de duobus non dicimus. |