| qvi foedera fvlmine sancit confirmat, sancta esse facit, | 12.200.1 |
| quia cum fiunt foedera, si coruscatio fuerit, confirmantur: vel certe, | |
| quia apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum pre- | |
| cibus eliciebant, qui incendebat altaria. 'sancire' autem proprie est | |
| sanctum aliquid, id est consecratum, facere fuso sanguine hostiae: | 5 |
| et dictum 'sanctum', quasi sanguine consecratum. |