| vt sceptrvm hoc Homeri locus, verbum ad verbum. | 12.206.1 |
| dextra sceptrvm nam forte gerebat per parenthesin dictum est. | |
| ut autem sceptrum adhibeatur ad foedera, haec ratio est, quia ma- | |
| iores semper simulacrum Iovis adhibebant: quod cum taediosum | |
| esset, praecipue quando fiebant foedera cum longe positis gentibus, | 5 |
| inventum est, ut sceptrum tenentes quasi imaginem simulacri red- | |
| derent Iovis; sceptrum enim ipsius est proprium. unde nunc tenet | |
| sceptrum Latinus, non quasi rex, sed quasi pater patratus. |