| arctvrvm stella est post caudam maioris ursae, posita | 1.744.1 |
| in signo bootae, unde arcturus dicta est, quasi ἄρκτου οὐρά. {⁴³hanc | |
| quidam agere arcton dicunt, quia arceram veteres vehiculum vocabant. | |
| haec autem ut fabulae loquuntur Callisto fuit, comes Dianae, quam | |
| Iuppiter mutatus in Dianam stupravit, ex qua natus est filius nomine | 5 |
| Arcas. cetera in libro I. georgicorum plenius narrata sunt.}⁴³ plv- | |
| viasqve hyadas hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens | |
| nascuntur pluvias creant: unde et Graece ὑάδες dictae sunt ἀπὸ | |
| τοῦ ὕειν, Latine suculae a suco. sic ergo ait 'pluviasque hyades', ut | |
| "Plemyrium undosum". alii dicunt hyadas dictas vel ab y littera | 10 |
| vel ἀπὸ τοῦ ὑὸς, id est sue, in cuius formatae sunt faciem: {⁴³nam | |
| ideo eas quidam suculas, sues scilicet, dici tradunt. has quidam ver- | |
| gilias dicunt, quod vere florido oriantur}⁴³. hae autem fuerunt ut alii | |
| dicunt, Atlantis filiae, ut alii Liberi nutrices, {⁴³quae se in pelagus | |
| furore praecipitaverunt. alii Erechthei filias pro patria se morti obtu- | 15 |
| lisse aiunt, quas Pliadas vocant, quod Pleiones filiae esse dicantur. | |
| quidam hyadas ab Hyante fratre, quem inventum extinctum usque ad | |
| mortem doluerunt, dictas putant}⁴³. geminosqve triones {⁴³id est}⁴³ | |
| septemtriones, {⁴³id est Helicen et Cynosuram; non enim semper de duo- | |
| bus dicunt geminos, sed de pluribus. et proprie triones}⁴³ sunt boves | 20 |
| aratorii, {⁴³qui terram terunt}⁴³. non ergo incongrue dixit 'triones', quia | |
| septemtriones plaustra a nonnullis dicuntur. |