| monstroqve fefellit bene 'fefellit': namque hoc augu- | 12.246.1 |
| rium nec oblativum est nec inpetrativum, sed inmissum factione | |
| Iuturnae, quod carere fide indicat sedes negata: nam ubicumque fir- | |
| mum introducit augurium, dat ei firmissimam sedem, ut | |
| "ipsa sub ora viri caelo venere volantes et viridi sedere | 5 |
| solo", item "ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix". in | |
| hoc autem augurio liberatum cycnum cecidisse in aquam dicit, | |
| quam instabilem esse {⁴³et infirmam}⁴³ manifestum est. |