| et adversos telvm contorsit in hostes hoc loco ab | 12.266.1 |
| Homeri oeconomia recessit: ille enim inducit Minervam persuaden- | |
| tem Pandaro, ut iacto in Menelaum telo dissipet foedera; hic vero | |
| dicit ipsum augurem telum sponte torsisse et occidisse unum de | |
| novem fratribus. quod pertinet ad oeconomiam: necesse enim erat, | 5 |
| ut fratres, {⁴³dolore}⁴³ ex unius morte commoti, bellum moverent. si enim | |
| vilis aliquis interiret, poterat eius mors ob foederis religionem forte | |
| contemni. |