incertvm qva pvlsa manv hoc loco adhuc quidem quasi 12.320.1
dubitat; tamen intellegimus a Iuturna inmissum quendam, qui vul-
neraret Aenean: quod autem paulo post Iuno dictura est de Iuturna
{⁴³quod movit}⁴³, "non ut tela tamen, non ut contenderet ar-
cum", minime est mirandum: nam scimus unicuique inputari quod 5
alter in eius fecerit gratiam, sicut est "et potes in toti-
dem classes convertere nymphas". Aenean autem ab homine
vulneratum indicat Iuppiter, paulo post dicens "mortalin de-
cuit violari vulnere divum". {⁴³tvrbine quod inprovisa, alii quod
vehementer venerit, accipiunt.}⁴³ 10