adfecit pretio modo poenam {⁴³significat}⁴³: nam pretium 12.352.1
τῶν μέσων est: Terentius "ergo pretium ob stultitiam fero".
nec eqvis adspirat achillis 'adspirat' apud maiores accedit signi-
ficat: Cicero "numquam adspiravit ad curiam". sed hic figurate
dixit 'adspirat equis' pro 'ad equos', id est occisus est nec ad equos 5
Achillis accessit. melius tamen est ut de Diomede intellegamus,
ut sit sensus: Diomedes occidit Dolonem, qui equos Achillis ausus
est petere, quos nec ille qui eum vicit, poposcit. {⁴³sane 'adspirat'
est tractum ab his, qui insequentes spiritu suo proximos adflant.}⁴³