| avgvrivm citharamqve dabat vera lectio est 'dabat': | 12.394.1 |
| nam non dedit. sane per citharam scientiam indicat harmoniae, | |
| {⁴³id est musicae. sed et cithara et sagittae artes sunt, augurium vero | |
| munus: non enim sola arte, verum etiam indulta divinitate colligitur}⁴³. |