potestates herbarvm vim, possibilitatem, {⁴³quae δύναμις 12.396.1
dicitur}⁴³. nam in herbarum cura nulla ratio est: unde etiam ait
'mutas artes': licet alii mutam artem tactum venae velint, alii 'mutas
artes' musicae comparatione. {⁴³alii 'mutas', quia apud veteres manibus
magis medicina tractata est: unde et chirurgia dicta; nam ipse ait 5
"multa manu medica Phoebique potentibus herbis". ergo
'mutas', quia, ubi manu res agebatur, cessabat oratio.}⁴³ vsvmqve
medendi ἐμπειρικήν scientiam, hoc est medicinam, in usu, non in
ratione constantem: {⁴³nam quaedam artes usu discuntur, sicut ipsa
maxima parte medicina, quae ante Hippocratem fuit}⁴³. 10