ambrosiae svcos ambrosia est cibus deorum: nam nectar 12.419.1
potant. {⁴³alibi ambrosia unguentum deorum legitur "ambro-
siaeque comae divinum vertice odorem".}⁴³ panaceam genus her-
bae {⁴³est}⁴³. sciendum tamen Lucretium panaceam ubique salem dicere.
unde possumus et hoc loco salem intellegere; nam omnem pellit 5
dolorem. sed melius herbam, quia ait 'odoriferam'. {⁴³alii panaceam
medicamentum dicunt ex conpluribus herbis conpositum, quod ad omne
vulnus facit. hanc herbam Hercules contra vim venenorum Thessalis
dicitur praestitisse. sane nomen mire conpositum.}⁴³