| maestvm oniten naturaliter tristem, severum, ἀγέλαστον: | 12.514.1 |
| {⁴³aut imaginatus est exspirantem}⁴³. mittit autem socium supra me- | |
| moratis. sane 'Oniten' Donatus dicit aut gentile esse, aut patro- | |
| nymicon, ut nomen eius proprium sit 'Echionius'. sed hoc non pro- | |
| cedit, quia neque patronymicon in 'tes' exit, neque 'Onytes' a qua | 5 |
| gente veniat, usquam lectum est. proprium ergo est, et sequens | |
| versus erit 'nomen Echionium', id est Thebana gloria, per peri- | |
| phrasin: nam Echionii sunt Thebani a rege Echione: unde male qui- | |
| dam legunt 'nomine Chionium'. {⁴³alii 'nomen Echionium', hoc est | |
| genus, quemadmodum de matre 'genus' dixit, accipiunt, ut ostendatur | 10 |
| eum Echionis esse et Peridiae filium, vel ab Echione genus ducentem.}⁴³ |