| myrmidonvm Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, | 2.7.1 |
| qui eum de Scyro secuti sunt. dicti autem sunt Myrmidones propter | |
| hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκας | |
| vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in ho- | |
| mines versae sunt. sed hoc fabulae est. nam Eratosthenes dicit | 5 |
| Myrmidones dictos a rege Myrmidono. {⁴³myrmidonvm Myrmidones | |
| sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, quos ut quidam volunt de Scyro | |
| insula duxit ad Troiam. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc | |
| causam: Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpe- | |
| tuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius | 10 |
| Aeginam appellavit. hoc indignata Iuno pestilentia cives eius omnes | |
| absumpsit; quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est | |
| μύρμηκες, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios | |
| verterentur. qui statim mutati in homines Myrmidones appellati sunt. | |
| sed hoc fabula est. nam Eratosthenes dicit, Myrmidonas dictos a rege | 15 |
| Myrmidono, Iovis et Eurymedusae filio. sane amat hos exercitus iun- | |
| gere; nam et post ait "hic Dolopum manus, hic saevus ten- | |
| debat Achilles".}⁴³ avt dvri miles vlixi 'duri' non laboriosi, sed | |
| crudelis, ut "quem dat tua coniunx dura". nam Vergilius | |
| pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam | 20 |
| in contrariis servet. sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a | |
| quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit | |
| caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas | |
| vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti | |
| frangitur dignitas. {⁴³miles vlixi] [sane] quaedam si singulariter pro- | 25 |
| ferantur, interdum gratiora sunt, ut "Tros Tyriusque mihi | |
| nullo discrimine agetur". 'Ulixi' autem vetus genetivus est, ut | |
| "atque inmitis Achilli"}⁴³. |