exosvm neqviqvam bella sic supra "iniecere 12.517.1
manum parcae": nam per transitum ostendit, urguentibus fatis eum
ad bella deductum, quae nequiquam semper vitare cupiebat. hunc
autem Menoeten oriundo Arcada fuisse intellegimus, sed habitasse
circa Argos: nam Lerna palus est Argivorum, in qua eum dicit 5
solitum fuisse piscari: nam hoc significat 'piscosae cui circum flu-
mina Lernae ars fuerat'. {⁴³et vetuste 'flumina' pro fluore dixit: neque
enim Lerna fluvius est. et sic 'flumina Lernae', quomodo
"Aventini montem". quaeritur sane quis primus 'exosum' pro peroso
dixerit.}⁴³ 10