| mvrranvm hic atavos et avorvm antiqva sonantem | 12.529.1 |
| nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges | |
| fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim | |
| solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, | |
| ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Per- | 5 |
| sas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecro- | |
| pidae. unde superfluum est quod ait Donatus, debere nos accipere | |
| interemptum esse Murranum, dum avos et atavos Turni comme- | |
| morat et effert laudibus maximis, {⁴³propter illud "vidi oculos | |
| ante ipse meos me voce vocantem Murranum"}⁴³. | 10 |