| dextera nec tva te graivm fortissime crethev eri- | 12.538.1 |
| pvit tvrno nec di texere cvpencvm ita Aenean comparat Turno, | |
| ut eum superiorem esse significet: nam quem Turnus interimit, for- | |
| titudo sua liberare non potuit; ei vero quem occidit Aeneas, ne sua | |
| quidem numina prodesse potuerunt. {⁴³Terentius "memini relinqui | 5 |
| me deo irato meo". sic alibi "nec di morientis Elissae". | |
| singuli enim deos proprios habemus genios.}⁴³ sane sciendum cupencum | |
| Sabinorum lingua sacerdotem vocari, {⁴³ut apud Romanos flaminem | |
| et pontificem, sacerdotem. sunt autem cupenci Herculis sacerdotes. ergo | |
| quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere | 10 |
| sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum in- | |
| ventione deficitur: iam enim in IX. Crethea a Turno occisum | |
| induxit, ut "Crethea, musarum comitem"; sed et Homerus et Pylae- | |
| menem et Adrastum bis ponit et alios conplures}⁴³. |