| et nodvm informis leti alii dicunt, quod {⁴³Amata}⁴³ in- | 12.603.1 |
| edia se interemerit. sane sciendum quia cautum fuerat in ponti- | |
| ficalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiceretur: | |
| unde bene ait 'informis leti', quasi mortis infamissimae. {⁴³ergo cum | |
| nihil sit hac morte deformius, poetam etiam pro reginae dignitate dixisse | 5 |
| accipiamus. Cassius autem Hemina ait, "Tarquinium Superbum, | |
| cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam | |
| multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci | |
| affigi. tunc primum turpe habitum est mortem sibi consci- | |
| scere". et Varro ait, "suspendiosis, quibus iusta fieri ius non | 10 |
| sit, suspensis oscillis, veluti per imitationem mortis paren- | |
| tari". docet ergo Vergilius secundum Varronem et Cassium, quia se | |
| laqueo induerat, leto perisse informi.}⁴³ |