{⁴³sancta ad vos anima quae differentia sancti sit, superius 12.648.1
dictum est: hic 'sancta' incorrupta accipiendum est: neque enim
sacro aut religioso eius anima tenebatur.}⁴³ istivs inscia cvlpae
vel fugae, quia fuga grande crimen est apud virum fortem: vel
rupti foederis et laesae religionis, a qua re se esse dicit alienum 5
propter futura supplicia.