| qvantvs athon haec est vera lectio: nam si 'Athos' | 12.701.1 |
| legeris, 'os' brevis est et versus non stat. 'Athon' autem dici ac- | |
| cusativus indicat: nam 'hunc Athona' facit, sicut 'Apollon' 'Apollona'. | |
| quod autem Herodotus 'hunc Athon' et 'hunc Apollo' dicit, Atticae | |
| declinationis est. {⁴³Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa | 5 |
| Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae. avt qvantvs eryx | |
| Siciliae mons supra Drepanum oppidum.}⁴³ |