| patrio mvcrone relicto quo tempore vulneratum vidit | 12.736.1 |
| Aenean. {⁴³sed supra de Turno "simul aptat habendo | |
| ensemque clipeumque, ensem quem Dauno ignipotens deus | |
| ipse parenti fecerat". modo ergo Metisci usus est ferro: et haec | |
| ratio est, quod, quamvis armatus suo gladio descendisset ad campum, | 5 |
| tamen causa foederis deposuisset arma. nam et de Aenea hoc dixit | |
| "dextram tendebat inermem", qui utique ad foedus non in- | |
| ermis advenerat: nam dictum est "hinc pater Aeneas, sidereo | |
| flagrans clipeo et caelestibus armis".}⁴³ sane 'patrio' modo 'pa- | |
| terno' significat: nam Dauni fuerat gladius, ut "ensem | 10 |
| quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat". alias | |
| 'patrium' a patria est derivativum. {⁴³'mucrone' autem pro 'gladio', a | |
| parte totum.}⁴³ |