| sacer oleaster fere omnia Latina arborum nomina ge- | 12.766.1 |
| neris feminini sunt, exceptis paucis, ut 'hic oleaster' {⁴³et}⁴³ 'hoc siler': | |
| Vergilius "ut molle siler {⁴³lentaeque genistae}⁴³". item 'hoc buxum', | |
| licet et 'haec buxus' dicatur: nam superfluam quidam volunt facere | |
| discretionem, ut 'haec buxus' de arbore dicamus, 'buxum' vero de | 5 |
| ligno conposito: legimus enim in Vergilio de tibiis "buxus- | |
| que vocat Berecyntia matris Idaeae". item cum de arboribus | |
| loqueretur, ait "et torno rasile buxum". |