| {⁴³bello fecere profanos 'profanum' proprie dicitur quod ex | 12.779.1 |
| religiosa re in hominum usum convertitur, ut hic plenissime ostenditur: | |
| dicens enim Turnus 'colui vestros si semper honores, quos contra Aenea- | |
| dae bello fecere profanos' <ostendit> et sibi religiosam fuisse arborem, | |
| et a Troianis in usum communem fuisse praesumptam: nam ex sua | 5 |
| persona poeta ait 'forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic | |
| steterat nautis olim' et subiunxit 'sed stirpem Teucri nullo discrimine | |
| sacrum s.' at postea dicendo 'bello fecere profanos' docuit 'profanum' | |
| esse quod a religione in usum hominum transiit. sacro profanum con- | |
| trarium, ut festo profestum, fasto nefastum. ergo non omne quod sacrum | 10 |
| non sit, profanum, sed quod sacrum fuerit et esse desierit.}⁴³ |