| indigetem aenean scis ipsa et scire fateris subaudis | 12.794.1 |
| 'fore'. et indigetes dii duplici ratione dicuntur: vel secundum Lu- | |
| cretium, quod nullius rei egeant, qui ait "{⁴³ipse suis pollens | |
| opibus}⁴³ nihil indiga curae": {⁴³vel quod nos deorum indigeamus, unde | |
| quidam omnes deos indigetes appellari volunt. alii patrios deos indigetes | 5 |
| dici debere tradunt, alii ab invocatione indigetes dictos volunt, quod 'in- | |
| digeto' est precor et invoco:}⁴³ vel certe indigetes sunt dii ex hominibus | |
| facti, et dicti indigetes quasi in diis agentes. {⁴³sane de Aenea fabula | |
| talis est: cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Nu- | |
| micum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, | 10 |
| Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, | |
| filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter | |
| numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, | |
| quod indigetis appellari iussit.}⁴³ |