adivro stygii capvt inplacabile fontis pro 'iuro', 12.816.1
nam prothesis est. quidam tamen volunt 'iuro' tunc dici debere,
cum confirmamus aliquid aut promittimus, ut 'iuro me facturum',
'adiuro' vero, cum negamus, ut 'adiuro me non posse', 'adiuro me
non fecisse': Terentius "adiurat, se non posse apud vos, Pam- 5
philo absente, perdurare". potest tamen et 'ad' valde significare,
{⁴³ut sit 'adiuro' valde iuro. 'inplacabile' autem periurantibus inplaca-
bile. et bene respondit ad illud quod Iuppiter iuraverat in decimo
, ne quis deorum Troianis vel Rutulis ferret auxilium}⁴³.