vno eodemqve tvlit partv dispositio haec poetae, quae 12.847.1
dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit,
ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos
quam in terris, sicut apud inferos furias.